Правильное питание в большом городе

Quae singula qualia sunt, suis locis proponemus. Sed jus quidem civile ex unaquaque civitate appellatur, veluti Atheniensium, nam si quis velit Solonis vel Draconis leges appellare jus civile Atheniensium, non erraverit. Sic enim et jus, quo populus Romanus utitur, jus civile Romanorum appellamus vel jus Quiritium, quo Quirites utuntur; Romani enim a Quirino Quirites appellantur. Sed quotiens non addimus, cujus sit civitatis, nostrum jus significamus: sicuti cum poetam dicimus nес addimus nomen, subauditur apud Graecos egregius Homerus, apud nos Vergilius. Jus autem gentium omni humano generi commune est. Nam usu exigente et humanis necessitatibus gentes humanae quaedam sibi constituerunt: bella etenim orta sunt et captivitates secutae et servitutes, quae sunt juri naturali contrariae (jure enim naturali ab initio omnes homines liberi nascebantur); ex hoc jure gentium et omnes paene contractus introducti sunt, ut emptio venditio, locatio conductio, societas, depositum, mutuum et alii innumerabiles.

Леонид
Оцените автора
Правильное питание для всех
Добавить комментарий